Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. deformem saeva castravit in arce tyrannus,
  2. nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
  3. strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
  4. I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
  5. maiora expectant discrimina, fiet adulter
  6. publicus et poenas metuet quascumque maritis
  7. lex irae[*](irati PT: exire irati A: exigere irati Ψ: mariti irati Büch.Owen: lex irae conjectures Housman: maritis iratis Rigalt Büch. (1910).) debet, nec erit felicior astro
  8. Martis, ut in laqueos numquam incidat, exigit autem
  9. interdum ille dolor plus quam lex ulla dolori
  10. concessit: necat hic ferro, secat ille cruentis
  11. verberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,
  12. sed tuus Endymion dilectae fiet adulter
  13. matronae, mox cum dederit Servilia nummos,
  14. fiet et illius quam non amat, exuet omnem
  15. corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udis
  16. inguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?
  17. deterior totos habet illic femina mores.
  18. sed casto quid forma nocet? quid profuit immo
  19. Hippolyto grave propositum, quid Bellorophonti?
  20. erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa,