Saturae
Juvenal
Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
- integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
- Formam optat modico pueris, maiore puellis
- murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
- usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
- corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
- sed vetat optari faciem Lucretia qualem
- ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
- accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
- corporis egregii miseros trepidosque parentes
- semper habet; rara est adeo concordia formae
- atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
- tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
- praeterea castum ingenium vultumque modesto
- sanguine ferventem tribuat natura benigna
- larga manu (quid enim puero conferre potest plus
- custode et cum natura potentior omni?),
- non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
- improbitas ipsos audet temptare parentes:
- tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum