Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
  2. tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,
  3. praeterea castum ingenium vultumque modesto
  4. sanguine ferventem tribuat natura benigna
  5. larga manu (quid enim puero conferre potest plus
  6. custode et cum natura potentior omni?),
  7. non licet esse viro; nam prodiga corruptoris
  8. improbitas ipsos audet temptare parentes:
  9. tanta in muneribus fiducia, nullus ephebum
  10. deformem saeva castravit in arce tyrannus,
  11. nec praetextatum rapuit Nero loripedem nec
  12. strumosum atque utero pariter gibboque tumentem.
  13. I nunc et iuvenis specie laetare tui, quem
  14. maiora expectant discrimina, fiet adulter