Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. optandas, sed multae urbes et publica vota
  2. vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis
  3. servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
  4. Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
  5. integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
  6. Formam optat modico pueris, maiore puellis
  7. murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
  8. usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
  9. corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
  10. sed vetat optari faciem Lucretia qualem
  11. ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
  12. accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
  13. corporis egregii miseros trepidosque parentes
  14. semper habet; rara est adeo concordia formae