Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. si circumducto captivorum agmine et omni
  2. bellorum pompa animam exhalasset opimam,
  3. cum de Teutonico vellet descendere curru?
  4. provida Pompeio dederat Campania febres
  5. optandas, sed multae urbes et publica vota
  6. vicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbis
  7. servatum victo caput abstulit, hoc cruciatu
  8. Lentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegus
  9. integer, et iacuit Catilina cadavere toto.
  10. Formam optat modico pueris, maiore puellis
  11. murmure, cum Veneris fanum videt, anxia mater
  12. usque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,
  13. corripias? pulchra gaudet Latona Diana.
  14. sed vetat optari faciem Lucretia qualem
  15. ipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbum
  16. accipere atque suum Rutilae dare. filius autem
  17. corporis egregii miseros trepidosque parentes
  18. semper habet; rara est adeo concordia formae
  19. atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores
  20. tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,