Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
  2. Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus
  3. Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
  4. si foret extinctus diverso tempore, quo non
  5. coeperat audaces Paris aedificare carinas,
  6. longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
  7. eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
  8. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
  9. et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
  10. qui domini cultris tenue et miserabile collum
  11. praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
  12. exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
  13. latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
  14. Festino ad nostros et regem transeo Ponti
  15. et Croesum, quem vox iusti facunda Solonis
  16. respicere ad longae iussit spatia ultima vitae.
  17. exilium et carcer Minturnarumque paludes
  18. et mendicatus victa Carthagine panis
  19. hinc causas habuere; quid illo cive tulisset
  20. natura in terris, quid Roma beatius umquam,