Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quisquis adest socius[*](socius P: socio Ψ and Housman.), cur haec in tempora duret
  2. quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
  3. haec eadem Peleus, raptum cum luget Achillem,
  4. atque alius cui fas Ithacum lugere natantem.
  5. incolumi Troia Priamus venisset ad umbras
  6. Assaraci magnis sollemnibus Hectore funus
  7. portante ac reliquis fratrum cervicibus inter
  8. Iliadum lacrimas, ut primos edere,planctus
  9. Cassandra inciperet scissaque Polyxena palla,
  10. si foret extinctus diverso tempore, quo non
  11. coeperat audaces Paris aedificare carinas,
  12. longa dies igitur quid contulit? omnia vidit
  13. eversa et flammis Asiam ferroque cadentem.
  14. tunc miles tremulus posita tulit arma tiara
  15. et ruit ante aram summi Iovis ut vetulus bos,
  16. qui domini cultris tenue et miserabile collum
  17. praebet ab ingrato iam fastiditus aratro.
  18. exitus ille utcumque hominis, sed torva canino
  19. latravit rictu quae post hunc vixerat uxor.
  20. Festino ad nostros et regem transeo Ponti