Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. nomina servorum nec vultum agnoscit amici
  2. cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
  3. quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
  4. heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
  5. ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
  6. quod steterat multis in carcere fornicis annis.
  7. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
  8. funera natorum, rogus aspiciendus amatae
  9. coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
  10. haec data poena diu viventibus, ut renovata
  11. semper clade domus multis in luctibus inque
  12. perpetuo maerore et nigra veste senescant.
  13. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
  14. exemplum vitae fuit a cornice secundae,
  15. felix nimirum, qui tot per saecula mortem
  16. distulit atque suos iam dextra conputat annos,
  17. quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper
  18. attendas quantum de legibus ipse queratur
  19. fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
  20. Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni