Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. coniugis et fratris plenaeque sororibus urnae.
  2. haec data poena diu viventibus, ut renovata
  3. semper clade domus multis in luctibus inque
  4. perpetuo maerore et nigra veste senescant.
  5. rex Pylius, magno si quicquam credis Homero,
  6. exemplum vitae fuit a cornice secundae,
  7. felix nimirum, qui tot per saecula mortem
  8. distulit atque suos iam dextra conputat annos,
  9. quique novum totiens mustum bibit. oro, parumper
  10. attendas quantum de legibus ipse queratur
  11. fatorum et nimio de stamine, cum videt acris
  12. Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni
  13. quisquis adest socius[*](socius P: socio Ψ and Housman.), cur haec in tempora duret
  14. quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.