Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. perdidit ille oculos et luscis invidet; huius
  2. pallida labra cibum accipiunt digitis alienis,
  3. ipse ad conspectum cenae diducere rictum
  4. suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis, ad quem
  5. ore volat pleno mater ieiuna, sed omni
  6. membrorum damno maior dementia, quae nec
  7. nomina servorum nec vultum agnoscit amici
  8. cum quo praeterita cenavit nocte, nec illos
  9. quos genuit, quos eduxit, nam codice saevo
  10. heredes vetat esse suos, bona tota feruntur
  11. ad Phialen; tantum artificis valet halitus oris
  12. quod steterat multis in carcere fornicis annis.
  13. Ut vigeant sensus animi, ducenda tamen sunt
  14. funera natorum, rogus aspiciendus amatae