Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. frangendus misero gingiva panis inermi;
  2. usque adeo gravis uxori natisque sibique,
  3. ut captatori moveat fastidia Cosso,
  4. non eadem vini atque cibi torpente palato
  5. gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si
  6. coneris, iacet exiguus cum ramice nervus
  7. et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
  8. anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri
  9. canities? quid quod merito suspecta libido est
  10. quae venerem adfectat sine viribus? Aspice partis
  11. nunc damnum alterius, nam quae cantante voluptas,
  12. sit licet eximius, citharoedo sive Seleuco
  13. et quibus aurata mos est fulgere lacerna?
  14. quid refert, magni sedeat qua parte theatri