Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. fluctibus ac tarda per densa cadavera prora,
  2. has totiens optata exegit gloria poenas.
  3. Da spatium vitae, multos da, Iuppiter, annos :
  4. hoc recto vultu, solum hoc, et pallidus optas,
  5. sed quam continuis et quantis longa senectus
  6. plena malis! deformem et taetrum ante omnia vultum
  7. dissimilemque sui, deformem pro cute pellem
  8. pendentisque genas et talis aspice rugas
  9. quales, umbriferos ubi pandit Thabraca saltus,
  10. in vetula scalpit iam mater simia bucca.
  11. plurima sunt iuvenum discrimina; pulchrior ille
  12. hoc atque ille[*](illeΨ, omitted by PO. Housman conjectures ore.) alio, multum hic robustior illo:
  13. una senum facies, cum voce trementia membra
  14. et iam leve caput madidique infantia nasi,