Saturae

Juvenal

Juvenal. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. proelia quanta illic dispensatore videbis
  2. armigero! simplexne furor sestertia centum
  3. perdere et horrenti tunicam non reddere servo?
  4. quis totidem erexit villas, quis fercula septem
  5. secreto cenavit avus? nunc sportula primo
  6. limine parva sedet turbae rapienda togatae;
  7. ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne
  8. suppositus venias ac falso nomine poscas:
  9. agnitus accipies, iubet a praecone vocari
  10. ipsos Troiugenas, nam vexant limen et ipsi
  11. nobiscum, da praetori, da deinde tribuno.
  12. sed libertinus prior est. prior inquit ‘ego adsum.
  13. cur timeam dubitemve locum defendere? quamvis
  14. natus ad Euphraten, molles quod in aure fenestrae
  15. arguerint, licet ipse negem, sed quinque tabernae
  16. quadringenta parant, quid confert purpura maior
  17. optandum, si Laurenti custodit in agro
  18. conductas Corvinus oves, ego possideo plus
  19. Pallante et Licinis?’ expectent ergo tribuni,
  20. vincant divitiae, sacro ne cedat honori