Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid illud sit, quod Vergilius caelum stare pulvere, et quod Lucilius pectus sentibus stare dixit 144

Cum post offensiunculas in gratiam redeatur, expostulationes fieri mutuas minime utile esse, superque ea re et sermo Tauri expositus et verba ex Theophrasti libro sumpta; et quid M. quoque Cicero de amore amicitiae senserit, cum ipsius verbis additum 144

Ex Aristotelis libro, qui Περὶ Μνήμης inscriptus est, cognita acceptaque de natura memoriae et habitu; atque inibi alia quaedam de exuherantia aut interitu eius lecta auditaque 144

Quid mihi usu venerit, interpretari et quasi effingere volenti locos quosdam Platonicos Latina oratione 146

Quod Theophrastus, philosophus omnis suae aetatis facundissimus, verba pauca ad populum Atheniensem facturus, deturbatus verecundia obticuerit; quodque idem hoc Demostheni apud Philippum regem verbal facienti evenerit 146

Qualis mihi fuerit in oppido Eleusino disceptatio cum grammatico quodam praestigioso, tempora verborum et puerilia meditamenta ignorante, remotarum autem quaestionum nebulas et formidines capiendis imperitorum animis ostentante 146

Quam festive respondent Xanthippae uxori Socrates, petenti ut per Dionysia largiore sumptu cenitarent 146

Quid significet in veterum libris scriptum plerique omness; et quod ea verba accepta a Graecis videntur 146