Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Poeniendis peccatis tres esse rationes a philosophis attributas; et quamobrem Plato duarum ex his meminerit, non trium 126

De verbo quiesco, an e littera corripi an produci debeat 130

Verbum deprecor a poeta Catullo inusitate quidem, sed apte positum et proprie; deque ratione eius verbi exemplisque veterum scriptorum 132

Quis omnium primus libros publice praebuerit legendos; quantusque numerus fuerit Athenis ante clades Persicas librorum in bibliothecis publicis 138

Hesterna noctu rectene an cum vitio dicatur et quaenam super istis verbis grammatica traditio sit; item quod decemviri in Xll. Tabulis nox pro noctu dixerunt 142

Quae mihi decem verba ediderit Favorínus, quae usurpentur quidem a Graecis, sed sint adulterina et barbara; quae item a me totidem acceperit, quae

ex medio communique usu Latine loquentium minime Latina sint neque in veterum libris reperiantur 142

Quem in modum et quam severe increpuerit audientibus nobis Peregrinus philosophus adulescentem Romanum ex equestri familia, stantem segnem apud se et assidue oscitantem 142

Quod Herodotus, scriptor historiae memoratissimus, parum vere dixerit unam solamque pinum arborum omnium caesam numquam denuo ex isdem radicibus pullulare; et quod item de aqua pluviali et nive rem non satis exploratam pro comperta posuerit 144