Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Id quoque esse a gravissimis viris memoriae mandatum, quod tris libros Plato Philolai Pythagorici et Aristoteles pauculos Speusippi philosophi mercati sunt pretiis fidem non capientibus --- 298

Quid sint pedari senatores et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: senators quibusque in senatu sententiam dicere licet . . 300

Qua ratione Gavius Bassus scripserit parcum hominem appellatum et quam esse eius vocabuli causam putarit; et contra, quem in modum quibusque verbis Favorinus hanc traditionem eius eluserit --- 302

Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis penus a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definition culpata reprehensaque est --- 308

Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae --- 316

Quod nullae fuerint rei uxoriae actiones in urbe Roma ante Carvilianum divortium; atque inibi, quid sit proprie paelex quaeque eius vocabuli ratio sit --- 322