Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem --- 274
Largum atque avidum bibendi a P. Nigidio, doctissimo viro, nova et prope absurda vocabuli figura bibosum dictum --- 276
Quod Demosthenes etiamtum adulescens, cum Platonis philosophi discipulus foret, audito forte Callistrato rhetore in contione populi, destitit a Platone et sectatus Callistratum est --- 276
Dimidium librum legi aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere; eiusque vitii causas reddere M. Varronem; nec quemquam veterem hisce verbis ita usum esse. 278
Extare in litteris perque hominum memorias traditum, quod repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum, interclusa anima et vim magni novique motus non sustinente --- 284
Temporis varietas in puerperis mulierum quaenam sit a medicis et a philosophis tradita; atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna; verbaque ipsa Hippocratis medici ex libro illius sumpta qui inscriptus est Περὶ Τροφῆς --- 286