Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Primum omnium id visum esse dicebant Probo, quod aput Homerum quidem virgo Nausicaa, ludibunda inter familiares puellas in locis solis, recte atque commode confertur cum Diana venante in iugis montium inter agrestes deas, nequaquam autem conveniens Vergilium fecisse, quoniam Dido in urbe media ingrediens inter Tyrios principes cultu atque incessu serio, instans operi, sicut ipse ait, regnisque futuris, nihil eius similitudinis capere possit, quae lusibus atque venatibus Dianae congruat;
tum postea, quod Homerus studia atque oblectamenta in venando Dianae honeste aperteque dicit, Vergilius autem, cum de venatu deae nihil dixisset, pharetram tantum facit eam ferre in humero, tamquam sit onus et sarcina; atque illud impense Probum esse demiratum in Vergilio dicebant, quod Homerica quidem Λητώ gaudium gaudeat genuinum et intimum atque in ipso penetrali cordis et animae vigens, siquidem non aliud est: γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ, ipse autem, imitari ea volens, gaudia fecerit pigra et levia et cunctantia et quasi in summo pectore supernantia:
nescire enim sese, quid significaret aliud
pertemptant; praeter ista omnia florem ipsius totius loci Vergilium videri omisisse, quod hunc Homeri versum exigue secutus sït:
- Ῥεῖα δʼ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,