Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
- Tityre, dum redeo, brevis est via, pasce capellas
- Et potum pastas age, Tityre, et inter agendum
- Occursare capro, cornu ferit ille, caveto.
Et quoniam de transferendis sententiis loquor, memini audisse me ex Valerii Probi discipulis, docti hominis et in legendis pensitandisque veteribus scriptis bene callidi, solitum eum dicere, nihil quicquam tam inprospere Vergilium ex Homero vertisse quam versus hos amoenissimos, quos de Nausicaa Homerus fecit:
- Οἵη δʼ Ἄρτεμις εἶσι κατʼ οὔρεος ἰοχέαιρα,
- Ἢ κατὰ Τηΰγετον περιμήκετον ἢ Ἐρύμανθον
- Τερπομένη κάπροισι καὶ ὠκείῃς ἐλάφοισιν·
- Τῇ δέ θʼ ἅμα νύμφαι, κοῦραι Διὸς αἰγιόχοιο,
- Ἀγρονόμοι παίζουσι· γέγηθε δέ τε φρένα Λητώ·
- Πασάων δʼ ὕπερ ἥ γε κάρη ἔχει ἠδὲ μέτωπα,
- Ῥεῖα δʼ ἀριγνώτη πέλεται, καλαὶ δέ τε πᾶσαι,—
- Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
- Exercet Diana , quam mille secutae
- Hinc atque hinc glomerantur Oriades. Illa pharetram
- Fert humero gradiensque deas supereminet omnis.
- Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus.