Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Erant igitur in illis libris scripta huiuscemodi: Scythas illos , qui sub ipsis septentrionibus aetatem agunt, corporibus hominum vesci eiusque victus alimento vitam ducere et ἀνθρωποφάγους nominari; item esse homines sub eadem regione caeli unum oculum in frontis medio habentes, qui appellantur Arimaspi, qua fuisse facie Cyclopas poetae ferunt; alios item esse homines
apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prosum spectantia; [*](prosum spectantia, Hagen; prosprofium petet antispectancia, δ; prospectantia, γ.) praeterea traditum esse memoratumque in ultima quadam terra, quae Albania dicitur, gigni homines, qui in pueritia canescant et plus cernant oculis per noctem quam interdiu; item esse compertum et creditum, Sauromatas, qui ultra Borysthenen fluvium longe colunt, cibum capere semper diebus tertiis, medio abstinere.Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium,
qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia. Oculis quoque exitialem fascinationem fieri in isdem libris scriptum est traditurque esse homines in Illyriis qui interimant videndo quos diutius irati viderint, eosque ipsos mares feminasque, qui visu ita [*](ita, Q; tam, ω.) nocenti sunt, pupillas in singulis oculis binas habere.
Item esse in montibus terrae Indiae homines caninis capitibus et latrantibus eosque vesci avium et ferarum venatibus; atque esse item alia aput ultimas orientis terras miracula homines,
qui monocoli appellentur, singulis cruribus saltatim currentes, vivacissimae pernicitatis; quosdam etiam esse nullis cervicibus, oculos in humeris habentes.