Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;

Pygmaeos quoque haut longe ab his nasci, quorum qui longissimi sint, non longiores esse quam pedes duo et quadrantem.

Haec atque alia istiusmodi plura legimus, sed cum ea scriberemus, tenuit nos non idoneae scripturae taedium, nihil ad ornandum iuvandumque usum vitae pertinentis.

Libitum tamen est in loco hoc miraculorum notare id etiam, quod Plinius Secundus, vir in temporibus aetatis suae ingenii dignitatisque gratia auctoritate magna praeditus, non audisse neque legisse, sed scire sese atque vidisse in libro Naturalis Historiae septimo scripsit.