Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tum Valerius tribunus, ceteris inter metum pudoremque ambiguis, impetrato prius a consulibus ut in Gallum tam inaniter adrogantem pugnare sese permitterent, progreditur intrepide modesteque obviam; et congrediuntur et consistunt et conserebantur iam manus. Atque ibi vis quaedam divina fit:
corvus repente inprovisus advolat et super galeam tribuni insistit atque inde in adversari os atque oculos pugnare incipit; insilibat, obturbabat et unguibus manum laniabat et prospectum alis arcebat atque, ubi satis saevierat, revolabat in galeam tribuni.
Sic tribunus, spectante utroque exercitu, et sua virtute nixus et opera alitis propugnatus, ducem vicit interfecitque atque ob hanc causam cognomen habuit Corvinus.
Id factum est annis quadringentis quinque post Romam conditam.
Statuam Corvino isti divus Augustus in foro suo statuendam curavit. In eius statuae capite corvi simulacrum est, rei pugnaeque diximus monimentum.
De verbis quae in utramque partem significatione adversa et reciproca dicuntur.
UT dici potest et qui formidat et qui formidatur, ut invidiosus et qui invidet et
cui invidetur, ut suspiciosus et qui suspicatur et qui suspectus est, ut ambitiosus et qui ambit et qui ambitur, ut item gratiosus et qui adhibet gratias et qui admittit, ut laboriosus et qui laborat et qui labori est, ut pleraque alia huiuscemodi in utramque partem dicuntur, ita infestus quoque ancipiti significatione est.Nam et is infestus appellatur, qui malum infert cuipiam, et contra, cui aliunde impendet malum, is quoque infestus dicitur.
Sed quod prius posui profecto exemplis non indiget; sic adeo multi locuntur, ut infestum dicant inimicum atque adversum; alterum autem illud ignorabilius obscuriusque est.
Quis enim e medio facile dixerit infestum esse, cui alter infestus est? Sed et veteres plerique ita dixerunt et M. Tullius, in oratione quam Pro Cn. Plancio scripsit, vocabulo hoc sic usus est:
Dolebam, inquit, iudices, et acerbe ferebam, si huius salus ob ipsam causam esset infestior, quod is meam salutem atque vitam sua benivolentia, praesidio custodiaque texisset.
Nos igitur de origine et ratione verbi quaerebamus, atque ita in Nigidianis scriptum invenimus: Infestum est a festinando dictum; nam qui instat, inquit, alicui eumque properans urget opprimereque eum studet festinatque, aut contra de cuius periculo et exitio festinatur, is uterque infestus dicitur ab instantia atque imminentia fraudis, quam vel facturus cuipiam vel passurus est.