Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
ANNIANUS poeta, et plerique cum eo eiusdem Musae viri, summis adsiduisque laudibus hos Vergilii versus ferebat, quibus Vulcanum et Venerem iunctos mixtosque iure coniugii, rem lege naturae operiendam, verecunda quadam translatione verborum, cum ostenderet demonstraretque, protexit.
Sic enim scripsit:
- Ea verba locutus
- Optatos dedit amplexus placidumque petivit
- Coniugis infusus gremio per membra soporem.
Minus autem difficile esse arbitrabantur, in istiusmodi re dicenda, verbis uti uno atque altero brevi tenuique eam signo demonstrantibus, sicut Homerus dixerit: παρθενίην ζώνην et λέκτροιο θεσμόν et ἔργα φιλοτήσια,
tot vero et tam evidentibus ac tamen non praetextatis, sed puris honestisque verbis venerandum
illud concubii pudici secretum neminem quemquam alium dixisse.Sed Annaeus Cornutus, homo sane pleraque alia non indoctus neque inprudens, in secundo tamen librorum, quos De Figuris Sententiarum conposuit, egregiam totius istius verecundiae laudem insulsa nimis et odiosa scrutatione violavit.
Nam cum genus hoc figurae probasset et satis circumspecte factos esse versus dixisset, Membra tamen, inquit, paulo incautius nominavit.
De Valerio Corvino; et unde Corvinus.
DE MAXIMO VALERIO, qui Corvinus appellatus est ob auxilium propugnationemque corvi alitis, haut quisquam est nobilium scriptorum qui secus dixerit.
Ea res prorsus miranda sic profecto est in libris annalibus memorata:
Adulescens tali genere editus, L. Furio, Claudio Appio consulibus fit tribunus militaris.
Atque in eo tempore copiae Gallorum ingentes agrum Pomptinum insederant instruebaturque [*](instruebatur, Skutsch; instruebanturque, codd.) acies a consulibus, de vi ac multitudine hostium satis agentibus.
Dux interea Gallorum, vasta et ardua proceritate armisque auro praefulgentibus, grandia ingrediens et manu telum reciprocans incedebat perque contemptum et
superbiam despiciensque omnia, venire iubet et congredi, si quis pugnare secum ex omni Romano exercitu auderet.