Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Q. Ennius in Erectheo non longe secus dixit quam :

  1. Qui núnc (inquit) aerumna meá libertatém paro,
  2. Quibus sérvitutem meá miseria déprecor;
signat [*]((in hoc versu deprecor) signat, Skutsch.) abigo et amolior, vel prece adhibita vel quo alio modo.

Item Ennius in Cresphonte:

  1. Ego cum meae vitae parcam, létum inimico déprecer.

Cicero in libro sexto De RepublIca ita scripsit: Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur; hic quoque item non est valde precabatur, sed quasi propulsabat invidiam [*](invidiam omitted by ς.) et defensabat invidiam, quod Graeci propinqua significatione παραιτεῖσθαι dicunt.

Item Pro Aulo Caecina consimiliter Cicero verbo isto utitur. Quid, inquit, huic [*](huic tu, Cic.) homini facias? Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?

Item In Verrem actionis secundae primo: