Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nunc enim contra omnino est; nam de praepositio, quoniam est anceps, in uno eodemque verbo duplicem vim [*](duplicem (or duum) vim, Hosius; dum, V; diversum, DZiatzko.) capit. Sic enim deprecor a Catullo dictum est, quasi detestor vel exsecror vel depello vel abominor;
contra autem valet, cum Cicero Pro P. Sulla ita dicit: Quam [*](quam, omitted by Cic.) multorum hic vitamst [*](est, Cic.; sit, V.) a Sulla deprecatus.
Item in dissuasione legis agrariae: Si quid deliquero,
nullae sunt imagines, quae me a vobis deprecentur.Sed neque solus Catullus ita isto verbo usus est. Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui.