Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De tunicis chiridotis; quod earum usum [*](usum, added in ς.) P. Africanus Sulpicio Gallo obiecit

TUNICIS uti virum prolixis ultra brachia et usque in primores manus ac prope in digitos, Romae atque in omni Latio indecorum fuit.

Eas tunicas Graeco vocabulo nostri chiridotas appellaverunt feminisque solis vestem longe lateque diffusam non indecere [*](non indecere, suggested by Hosius; indecere (incedere R)ω.) existimaverunt ad ulnas cruraque adversus oculos protegenda.