Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Consimiliter Q. quoque Claudius in primo Annalium nequitiam appellavit luxum vitae prodigum effusumque in hisce verbis: Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.

M. Varro in libris De Lingua Latina, Ut ex non et ex volo, inquit, nolo, sic ex ne et quicquam, media syllaba extrita, compositum est nequam.

P. Africanus Pro se contra Tiberium Asellum de multa ad populum: Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum

dedicavisti; si hoc ita est, qui spondet mille nummum? si tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis; si hoc ita est, qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam. Age malitiam saltem defende. Si tu verbis conceptis coniuravisti [*](periuravisti, H. Meyer.) sciens sciente animo tuo; si hoc ita est, qui spondet mille nummum?