Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Tiberium tamen Caesarem consultum an

civicam coronam capere posset qui civem in proelio servasset et hostes ibidem duos interfecisset, sed locum in quo pugnabat non retinuisset eoque loco hostes potiti essent, rescripsisse dicit eum quoque civica dignum videri, quod appareret e tam iniquo loco civem ab co servatum, ut etiam a fortiter pugnantibus retineri non quiverit.

Hac corona civica L. Gellius, vir censorius, in senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera esset atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque.

Muralis est corona, qua donatur ab imperatore qui murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est.