Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Civica corona appellatur, quam civis civi a quo in proelio servatus est testem vitae salutisque perceptae dat.
Ea fit e fronde quernea, quoniam cibus victusque antiquissimus quercus [*](perhaps querceus or querneus.) capi solitus; fuit etiam ex ilice, quod genus superiori proximum est, sicuti scriptum est in quadam comoedia Caecilii:
- † Advehuntur, [*](dvehitur cum iligna, Fleckeisen; advehunt Eum, C. W. F. Müller.) (inquit), cum ilignea corona et chlamyde; di vostram fidem!
Masurius autem Sabinus, in undecimo Librorum Memorialium, civicam coronam tum dari solitam dicit, cum is qui civem servaverat eodem tempore etiam hostem occiderat neque locum in ea pugna reliquerat; aliter ius civicae coronae negat concessum.