Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
De officiorum gradu atque moribus populi Romani observato.
SENIORUM hominum et Romae nobilium atque in morum disciplinarumque veterum doctrina memoriaque praestantium disceptatio quaedam fuit, et audiente me, de gradu atque ordine officiorum. Cumque quaereretur quibus nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, non
consentiebatur.[*](consentiebatur, Hosius, comparing iii. 11. 1, etc.; constituebat (confatuebat, R), ω.)Conveniebat autem facile constabatque, ex moribus populi Romani primum iuxta parentes locum tenere pupillos debere,fidei tutelaeque nostrae creditos; secundum eos proximum locum clientes habere, qui sese itidem in fidem patrociniumque nostrum dediderunt; tum in tertio loco esse hospites; postea esse cognatos adfinesque.