Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quapropter eum deum plerumque Apollinem esse dixerunt; immolaturque ritu
humano [*](humano, ω; Romano, Thysius.) capra eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat.Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio [*](studio, Cornelissen from v. 14. 3; odio, ω..) peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt:
- In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem
- Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
In istis autem diis quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.