Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

varios adeo vultus disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque eius adfecerit utrarumque animi partium, aut sincerarum aut aegrarum, philosophi pertractatio.

Praeterea dicebat magnam laudem non abesse ab admiratione, admirationem autem quae maxima est non verba parere, sed silentium.

Idcirco, inquit, poetarum sapientissimus auditores illos Ulixi, labores suos inlustrissime narrantis, ubi loquendi finis factus, non ne strepere nec vociferari facit, sed consiluisse universos dicit, quasi et obstupidos, delenimentis aurium ad origines usque vocis permanantibus:

  1. Ὣς φάτο· τοὶ δʼ ἄρα πάντες ἀκὴν ἐγένοντο σιωπῇ,
  2. Κηληθμῷ δʼ ἔσχοντο κατὰ μέγαρα σκιόεντα.