Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

---[*](Lacuna suggested by Hertz.) MUSONIUM philosophum solitum [*](solitum dicere, ς.) accepimus. Cum philosophus, inquit, hortatur, monet, suadet, obiurgat aliudve quid disciplinarum disserit, tum qui audiunt si de summo et soluto pectore obvias vulgatasque laudes effutiunt, si clamitant etiam, si gestiunt, si vocum eius festivitatibus, si modulis verborum, si quibusdam quasi fritamentis [*](fretamentis,ω: corr. by Heraeus; cf. C.G.L. ii. 580, 42; v. 23. 3; v. 70. 21.) orationis moventur, exagitantur et gestiunt, tum scias et qui dicit et qui audiunt frustra esse, neque illi philosophum loqui, sed tibicinem canere.

Animus, inquit, audientis philosophum, dum [*](dum, added by Hertz.) quae dicuntur utilia ac salubria sunt et errorum atque vitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet. Quisquis ille est qui audit, nisi ille est plane deperditus,

inter ipsam philosophi orationem et perhorrescat necesse est et pudeat

tacitus et paeniteat et gaudeat et admiretur,