Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
IN Edicto Aedilium Curulium, qua parte de mancipiis vendundis cautum est, scriptum sic fuit: Titulus servorum [*](servorum, ς; scriptorum, ω; omitted by Hertz; gypsatorum, Damsté.) singulorum scriptus sit curato ita, ut
intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset morbus hisce verbis definisse: Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem.
Sed morbum alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis morbum esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas.