Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Masurius autem Sabinus in Iuris Civilis secundo, etiam quod iumentorum causa apparatum esset quibus dominus uteretur, penori attributum dicit.
Ligna quoque et virgas et carbones, quibus conficeretur penus, quibusdam ait videri esse in penu.
Ex his autem quae promercalia et usuaria isdem in locis essent, [*](essent, added by Mommsen.) esse ea sola penoris putat quae satis sint usu annuo.
Morbus et vitium quid differat et quam vim habeant vocabula ista in edicto aedilium; et an eunuchus et steriles mulieres redhiberi possint; diversaeque super ea re sententiae.