Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.
M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ; [*]((et) fluctus and domui, added in ς.) huic senatui, domui [*]((et) fluctus and domui, added in ς) fluctui ceteraque is consimilia pariter dixisse.
Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:
- Eius ánuis causa, opínor, quae est emórtua. [*](erat mortua, Ter.)