Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Non enim causa videri debet cur historiae opus arduum sit, quod hi qui legunt
aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus rem dicendam aiunt quam arduam ; quia quod est arduum sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus.
Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπὸν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.