Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Set [*](sed, ς; et, ω..) non omnes concedunt in casu dativo senatui magis dicendum quam senatu.
Sicuti Lucilius in eodem casu victu et anu dicit, non victui nec anui, in hisce versibus:
et alio in loco:
- Quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto
- Anu noceo (inquit).
Vergilius quoque in casu dandi aspectu dicit, non aspectui
et in Georgicis:
- Teque aspectu ne subtrahe nostro
- Quod nec concubitu indulgent.
C. etiam Caesar, gravis auctor linguae Latinae, in Anticatone, unius, inquit, arrogantiae, superbiae dominatuque. Item In Dolabellam actionis l. lib. I.: Isti, quorum in aedibus fanisque posita et honori erant et ornatu.
In libris quoque analogicis omnia istiusmodi sine i littera dicenda censet.
De natura quarundam quae praepositae verbis intendi atque produci barbare et inscite videntur, exemplis rationibusque plusculis disceptatum.
LUCILII ex XI. versus sunt:
Obiciebat o littera producta multos legere audio,
- Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus,
- Lustrum illo censore malum infelixque fuisse.
idque eo facere dicunt ut ratio numeri salva sit. Idem infra:
In hac quoque primi verbi praepositione o [*](o, added by Mommsen.) ob eandem causam producunt.
- Conicere in versus dictum praeconis volebam
- Grani.