Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Non enim causa videri debet cur historiae opus arduum sit, quod hi qui legunt
aut inique interpretantur quae scripta sunt aut vera esse non credunt.Obnoxiam quippe et obiectam falsis existimationibus rem dicendam aiunt quam arduam ; quia quod est arduum sui operis difficultate est arduum, non opinionis alienae erroribus.
Haec illi malivoli reprehensores dicunt. Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπὸν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile. Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.
De vocabulis quibusdam a Varrone et Nigidio contra cotidiani sermonis consuetudinem declinatis; atque inibi id genus quaedam cum exemplis veterum relata.
M. VARRONEM et P. Nigidium, viros Romani generis doctissimos, comperimus non aliter elocutos esse et scripsisse quam senatuis et domuis et fluctuis, qui est patrius casus ab eo quod est senatus, domus fluctus ; [*]((et) fluctus and domui, added in ς.) huic senatui, domui [*]((et) fluctus and domui, added in ς) fluctui ceteraque is consimilia pariter dixisse.
Terentii quoque comici versus in libris veteribus itidem scriptus est:
- Eius ánuis causa, opínor, quae est emórtua. [*](erat mortua, Ter.)
Hanc eorum auctoritatem quidam e veteribus grammaticis ratione etiam firmare voluerunt, quod omnis
dativus singularis i littera finitus, si non similis est genetivi singularis, s littera addita genetivum singularem facit, ut patri patris, duci ducis, caedi caedis.Cum igitur inquiunt in casu dandi huic senatui dicamus, genetivus ex eo singularis senatuis est, non senatus.