Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Quaesitum atque tractatum quam ob causam Sallustius avaritiam dixerit non modo virilem, sed corpus quoque ipsum .
HIEME iam decedente, apud balneas Titias in area subcalido sole cum Favorino philosopho ambulabamus; atque ibi inter ambulandum legebatur Catilina Sallustii, quem in manu amici conspectum legi iusserat.
Cumque haec verba ex eo libro lecta essent: Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit; ea quasi venenis malis imbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et [*](MSS. of Sall. omit et.) insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur,
tum Favorinus me aspiciens Quo, inquit, pacto corpus hominis avaritia effeminat? Quid enim istuc sit, quod animum virilem ab ea effeminari dixit, videor ferme assequi, set quonam modo corpus quoque hominis effeminet nondum . Et ego,