Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam de austri flatibus ita scripsit:

  1. Ἔνθα νότος μέγα κῦμα ποτὶ σκαιὸν ῥίον ὠθεῖ,
contra autem de ,

quem aquilonem nos appellamus, alio dicit modo:

  1. Καὶ βορέης αἰθρηγενέτης μέγα κῦμα κυλίνδων.

Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi [*](vi, ς; ut, ω. ) quadam propelli sursum [*](sursum, ς; rursum, ω..) atque subici. Id enim significat verbum ὠθεῖ,, sicut alio in loco:

  1. Λᾶαν ἄνω ὤθεσκε ποτὶ λόφον.

Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque. Cuius rei causam, cum Aristotelis libros Problematorum praecerperemus, notavi.