Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Nihil profecto inmitius, nihil inmanius, nisi, ut re ipsa apparet, eo consilio tanta inmanitas poenae denuntiatast, ne ad
eam umquam perveniretur.Addici namque nunc et vinciri multos videmus, quia vinculorum poenam deterrimi homines contemnunt,
dissectum esse antiquitus neminem equidem legi neque audivi, quoniam saevitia ista poenae contemni non quitast.