Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant aut trans Tiberim peregre venum ibant.
Sed eam capitis poenam sanciendae, sicuti dixi, fidei gratia horrificam atrocitatis ostentu novisque terroribus metuendam reddiderunt. Nam si plures forent, quibus reus esset iudicatus, [*](adiudicatus, Skutsch.) secare, si vellent, atque partiri corpus addicti sibi hominis permiserunt.
Et quidem verba ipsa legis dicam, ne existimes invidiam me istam forte formidare: Tertiis, inquit, nundinis partis secanto. Si plus minusve secuerunt, se fraude esto.