Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Earum una est: omnia quae pater imperat parendum;

altera est: in [*](in, T; omitted by ω.) quibusdam parendum,

quibusdam non obsequendum; tertia est: nihil necesse esse patri obsequi et parere.

Haec sententia quoniam primore aspectu nimis infamis est, super ea prius quae dicta sunt dicemus. Aut recte, inquiunt, imperat pater aut perperam.

Si recte imperat, non quia imperat parendum, sed quoniam id fieri ius est; si perperam, nequaquam scilicet faciendum quod fieri non oportet.

Deinde ita concludunt: Numquam igitur est patri parendum quae imperat.

Set neque istam sententiam probari accepimus—argutiola quippe haec, sicuti mox

ostendemus, frivola et inanis est—neque autem illa quam primo in loco diximus vera et proba videri potest, omnia esse quae pater iusserit parendum. Quid enim?

si proditionem patriae, si matris necem, si alia quaedam imperabit [*](imperabi, A; imperavit, ω.) turpia aut impia?

Media

igitur sententia optima atque tutissima visa est, quaedam esse parendum, quaedam non obsequendum.

Sed ea tamen, quae obsequi non oportet, leniter et verecunde ac sine detestatione nimia sineque obprobratione acerba reprehensionis declinanda sensim et relinquenda esse dicunt quam respuenda.

Conclusio vero illa qua colligitur, sicuti supra dictum est, nihil patri parendum, inperfecta est refutarique ac dilui sic potest:

Omnia, quae in rebus humanis fiunt, ita ut docti censuerunt, aut honesta sunt aut turpia.

Quae sua vi recta aut honesta sunt, ut fidem colere, patriam defendere, ut amicos diligere, ea fieri oportet, sive imperet pater sive non imperet;

sed quae his contraria quaeque turpia, omnino iniqua sunt, ea ne si imperet quidem.

Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, μέσα tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda: propterea in eiusmodi omnium rerum generibus patri parendum esse censent, veluti si uxorem ducere imperet aut causas pro reis dicere.

Quod enim utrumque in genere ipso per sese neque honestum neque turpe est, idcirco, si pater iubeat, obsequendum est.

Sed enim si imperet uxorem ducere infamem,

propudiosam, criminosam, aut pro reo Catilina aliquo aut Tubulo aut P. Clodio causam dicere, non scilicet parendum, quoniam accedente aliquo turpitudinis numero desinunt esse per sese haec media atque indifferentia.

Non ergo integra est propositio dicentium aut honesta sunt, quae imperat pater, aut turpia, neque ὑγιὲς et νόμιμον διεζευγμένον videri potest. Deest enim diiunctioni isti tertium: aut neque honesta sunt neque turpia. Quod si additur, non potest ita concludi: numquam est igitur patri parendum.

Quod parum aequa reprehensio Epicuri a Plutarcho facta [*](pacta, ω.; corr. by J. F. Gronov; peracta, ς.) sit in synlogismi disciplina.