Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
Id autem significat copiam densitatemque auri in squamarum speciem intexti. Squalere enim dictum a squamarum crebritate asperitateque, quae in serpentium pisciumve coriis visuntur.
Quam rem et alii et hic quidem poeta locis aliquot demonstrat:
- Quem pellis (inquit) ahenis
- In plumam squamis auro conserta tegebat,
et alio loco:
- Iamque adeo rutilum thoraca indutus ahenis
- Horrebat squamis.
Accius in Pelopidis ita scribit:
- Éius serpentis squámae squalido aúro et purpurá pertextae.
Quicquid igitur nimis inculcatum obsitumque aliqua re erat, ut [*](ut, Macr.; et, ω..) incuteret visentibus facie nova horrorem, id squalere dicebatur.