Noctes Atticae
Gellius, Aulus
Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).
Eadem ratione idem Vergilius inamabilem dixit Stygiam paludem.
Nam sicut inlaudatum κατὰ στέρησιν laudis, ita inamabilem
κατὰ amoris στέρησιν detestatus est. Altero modo inlaudatus ita defenditur:
Laudare significat prisca lingua nominare appellareque. Sic in actionibus civilibus auctor, [*](auctor, Macr.; autem, ω.) laudari dicitur, quod est nominari.
Is inlaudatus autem [*](ergo, Macr.) est,
quasi inlaudabilis, qui neque mentione aut memoria ulla dignus neque umquam nominandus est,sicuti quondam a communi consilio Asiae decretum est uti nomen eius qui templum Dianae Ephesi incenderat ne quis ullo in tempore nominaret.