Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ea cassita in sementes forte congesserat tempestiviores; propterea frumentis flavescentibus pulli etiam tunc involucres erant.

Dum igitur ipsa iret cibum pullis quaesitum, monet eos ut, si quid ibi rei novae fieret dicereturve, animadverterent idque uti sibi, ubi redisset, nuntiarent.

Dominus postea segetum illarum filium adulescentem vocat et Videsne, inquit, haec ematuruisse et manus iam postulare? Idcirco die crastini, ubi primum diluculabit, fac amicos eas et roges veniant operamque mutuam dent et messim hanc nobis adiuvent.

Haec ubi ille dixit, et discessit. Atque ubi redit cassita, pulli tremibundi, trepiduli circumstrepere orareque matrem ut iam statim properet inque alium locum sese asportet; nam dominus, inquiunt, misit qui amicos roget uti luce oriente veniant et metant.

Mater iubet eos otioso animo esse: Si enim dominus, inquit, messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est hodie uti vos auferam.

Die,

inquit, postero mater in pabulum volat. Dominus quos rogaverat opperitur. Sol fervit, et fit nihil; it [*](it, J. F. Gronov; et, ω..) dies, et amici nulli eunt.

ille rursum ad filium amici isti magnam partem, inquit, cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque [*](adfines amicosque, MSS.) nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?

Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et dicto oboediant: Vos modo, inquit, advertite, si modo quid denuo dicetur.