Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Ad postremum igitur dominus filio: Valeant, inquit, amici cum propinquis. Afferes primo luci [*](primo luci, P; prima luce, ω.) falces duas; unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.

Id ubi ex pullis dixisse dominum mater audivit, Tempus, inquit, est cedendi et abeundi; fiet nunc dubio procul quod futurum dixit. In ipso enim iam vertitur cuia res est, non in alio, unde petitur.

Atque ita cassita nidum migravit, seges a domino demessa est.

Haec quidem est Aesopi fabula de amicorum et propinquorum levi plerumque et inani fiducia.