Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Die,

inquit, postero mater in pabulum volat. Dominus quos rogaverat opperitur. Sol fervit, et fit nihil; it [*](it, J. F. Gronov; et, ω..) dies, et amici nulli eunt.

ille rursum ad filium amici isti magnam partem, inquit, cessatores sunt. Quin potius imus et cognatos adfinesque [*](adfines amicosque, MSS.) nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?

Itidem hoc pulli pavefacti matri nuntiant. Mater hortatur ut tum quoque sine metu ac sine cura sint, adfinesque nullos ferme tam esse obsequibiles ait, ut ad laborem capessendum nihil cunctentur et dicto oboediant: Vos modo, inquit, advertite, si modo quid denuo dicetur.

Alia luce orta avis in pastum profecta est. Cognati et adfines opera, [*](opera, suggested by Hosius (cf. x. 14. 1); operam, MSS.) quam dare rogati sunt supersederunt.