Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae , tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi , ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei

causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent.

Eas ferias si quis polluisset piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua vi et per quem deorum dearumve terra tremeret incertum esset.

Sed de lunae solisque defectionibus, non minus in eius rei causa reperienda sese exercuerunt.

Quippe M. Cato, vir in cognoscendis rebus multi studii, incerta tamen et incuriose super ea re opinatus est. Verba Catonis ex Originum quarto haec sunt: